[227] EPISTOLA XXVII.

Reverendis, Nobilibus, Clarissimis ac Eximiis Viris

DEPUTATIS FRISIAE,

Dominis & Amicis suis honorandis.

Leoardiam.

S.

Domini & Amici. Iam ante quaedam de statu illius Concilii intellexeram, quorum respectu nonnullis etiam amicis inter vos, item extraneis quibusdam, qui apud me institerant, ut interesse ei non gravarer, significavi, invenire me onus ejus tale esse, cui perfungendo, cum propter infirmitatem animi mei, tum maxime corporis, quod calculo graviter obnoxium est, par esse non possim: visis nunc Articulis, quos ad me transmisistis, sive res ipsas considerem, sive modum tractandi illas, per modum intelligo continuos labores, sessiones longas, peregrinationes, &c. vere vobis dicere possum, me non esse illi muneri parem. Labores quos annis jam XXX sustinui, vexationes & dolores animi mei, quos DOMINUS mihi ad salutem meam maximos dedit, non solum sensus meos ut visum & auditum minuerunt, sed & alacritatem ingenii mei & memoriam gravissime labefactarunt, sicut testari possunt illi, cum quibus quotidie versor. Sed ut illa adhuc tolerabilia quibusdam videri queant, tamen ita torqueor propter Calculum rhenum & vesicae doloribus, ut si unam aut alteram horam continue sedero, postea non sine difficultate corpus meum erigam, atque itioni subserviens reddam. Accedunt frequentes dolores capitis, quos inde etiam oriri existimo, qui ad longos & difficiles labores me prorsus morosum & inutilem reddunt. Iam quod ad res attinet, quae necessario in Concilio isto tractabuntur; plerasque tales esse video, quae requirant versatile, alacre & intrepidum ingenium, quod non facile querelis hominum, rumoribus, adversitatibus, &c. permovetur. Hic multum etiam in me desidero, certoque scio plures apud vos esse, qui illis rebus tractandis magis sunt idonei. Nihilominus non cogito ullo modo me rursus quieti dare, vel negotiis patrias me subtrahere, sed cupio una vobiscum posthac non minus quam huc usque consulere, quomodo ab hostibus nostris defendi, quomodo etiam quam optime & piissime Respubl. nostra paulatim constitui possit. Quapropter si modo me aliquid operae ad hanc rem praestare posse putetis, ad media cogitare incipiam, quibus res meas ita disponam, ut possim habitationem meam propius vobis accipere, unde sine incommodo & periculo aliquo brevi tempore liceat mihi ad vos excurrere. Confido me plus boni patriae meae, si in libertate mea mansero, allaturum, quam si me in Concilium istud dedero. Forte etiam isto modo vicinis Provinciis ad communem concordiam aliquid servire potero. Quapropter officiose & amanter vos oro, ut me excusatum habeatis, sicut etiam me Comes Iohannes gratiose excusatum habuit propter easdem Caussas, qui me libenter ad se in Geldriam pertraxisset. Spero etiam D. DUCONEM a MARTENA, quo nullum magis idoneum ad id munus scios non aegre laturum, multoque minus munus illud recusaturum, ut alius ipsi Collega adjungatur, ubi justas excusationes meas, maxime vero oblationem istam, intellexerit. Id ipsum quoque summopere ab eo patriae nomine postulo, vosque iterum majorem in modum oro ac obsecro, ne me ad hoc munus suscipiendum amplius inducere conemini: quodvis aliud onus paratus subire, quod in libertate, in qua quod reliquum vitae est, permanere statui, praestare potero. De incolumitate patriae vestrae, non minus sollicitus sum, quam de propria anima mea, sed ipsi sine dubio etiam animadvertetis, non minus me privatum, quam publico illi muneri obstrictum rebus patriae una vobiscum servire & prodesse posse.

Valde doleo intellexisse me Acta quae jam ante duos menses impressa sunt, nondum ad vos pervenisse, vel vos non bibliopolae alicui injunxisse, ut Antverpia vel Leida allata apud vos divenderet, cum de editione eorum jampridem vos admonuerim. Fortassis qui nunc vel adversarii sunt, vel in alteram partem inclinare incipiunt, iis lectis, illi vobis reconciliarentur, hi vero in Ordinum fide permanerent. Tam rara ubique inveniuntur exemplaria, ut arbitrer ab hostibus nostris pleraque coempta & suppressa esse, ea scilicet quae Annotationes adjunctas habent, ne in subditorum manus veniant. Omittere igitur diutius non potui quin Exemplar vobis mitterem. Et si materia placeat, dabitis operam ut plura exemplaria advehantur. Ob supradictam caussam, & aliam quae me ipsum concernit, a transmittendo hactenus abstinui.

De honorario meo non ignoratis, quid jam ante vobis scripserim, quia verb non eo minus assignationem partis ejus pro vestra erga me benevolentia facere mihi voluistis, pro eo quam maximas vobis gratias habeo. Nostrates Capitanei plerique & quidam alii in hac urbe adhuc haerent, & me domi latere faciunt. Exercitus eorum cognominatus dat Friesche Regiment, ex pago Kuhoven, de quo proxime vobis scripsi ad Comitatum Moers movere dicitur. Quia Geldriae ibi nimis prope sunt timere sibi incipiunt. Trajectus illis durch die wtleggers difficilior redditus videtur; qua de re tamen Dominus GELDORPIUS certius vobis aliquid significare poterit. Exspectare se hic dicunt Dominum de Montigni, qui secum M. Equites adducturus est, MD. Sclopetarios Vallones. Sed speramus inanem jactationem esse. Deest illis adhuc pecunia. Caetera ex praecedentibus meis literis. Bene valete Viri optimi & amantissimi in eo qui curam vestri gerit Christo Domino & Deo nostro, Coloniae, XXVIII. Maji. MDLXXX.

Vester ex animo,

AGGAEUS de ALBADA.